
. 1890 edition. : ...absolutus a rectore in matriculam adscribetur et in studiosorum numerum referetur admitteturque ad exercitia privilegiaque a Sacra R:a Maj:te studiosis hujus academise data. 6. Decano pro labore singuli initiati tres marcas, famulo academise ad vini sumptus et officii prsestiti prsemium solidos sex (: qui famulus eosdem ad rectorem ducet:), depositori itidem tres marcas solvent. Cap. XVII. De promotionibns. ho Qui promovendi. 1. In genere promotores id prwcipue spectabunt, ut qui in studiis laudabiliter sunt versati, quique honestis sunt moribus, debito honore exornentur. 2. Speciatim ad gradum philosophicum nemo admittatur, nisi in linguarum grsecse et latinse, quam maxime vero hujus studio et historise universalis scriptoribus, Sulpitio Severo, Justino, Eutropio et Floro iisque cognata temporum et locorum doctrina, ut et in singulis disciplinis philosophicis fuerit versatus, egregie autem in iis disciplinis, quse ad institutum vitse iUius spectant. 3. Qui autem suffragio facultatis approbatus est, priusquam admittatur ad gradum, episcopi, cujus dioecesi subest, permissionem et literas commendatitias ad facultatem pro gradu consequendo exhibebit, si in dioecesi promotionem affectat. 4. In theologia nemini conferetur gradus doctoris, nisi ei, qui in docendi munere honorifico COnstitutus, aut ad ejusmodi officium rite designatus; potiusque ei, cui gradus offertur, quam qui enm ambit. 5. Quicunque examinandus est in jure, medicina vel philosophia, is ad examen non admittetur, nisi habuerit testimonium a facultate theologica de necessaria articulorum fidei cognitione, nempe quod et ipsos fidei christianse articulos secundum symbola et confessionem Suecanse ecclesia, et auctorern locorum theologicorum in academia receptum recte perceperit, et eorundem prsecipua fundamenta ex scriptura sacra depromere valuerit, nec non seriem historis? biblicse veteris et novi testamenti mediocriter cognoverit. Et vicissim qui ullum in theologia, jure aut...
Page Count:
22
Publication Date:
2013-09-13
ISBN-10:
1231306505
ISBN-13:
9781231306505
No comments yet. Be the first to share your thoughts!